De Bello Gallico: Liber IV - Kapitel V

Aus Wikibooks
Wechseln zu: Navigation, Suche

Liber IV.V. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

His de rebus Caesar certior factus1 et infirmitatem2 Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles3 et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit4 aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti5 de summis saepe rebus6 consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere7 necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.



1 aliquem certiorem facere: jdn. benachrichtigen
2 infirmitas: Charakterschwäche, Wankelmut
3 mobilis: hier launenhaft
4 audierit=audiverit
5 permovere: hier besser beeinflussen, um den Wankelmut der Gallier zum Ausdruck zu bringen
6 res: oft bezeichnet Cäsar mit 'res' politische Macht, -verhältnisse, Angelegenheiten
7 paenitere: bereuen


Liber IV.V. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. (1) Da Cäsar über diese Sachen benachrichtigt worden war und die Charakterschwäche der Gallier gefürchtet hatte, weil sie launenhaft Pläne fassen und gewöhnlich nach Neuerungen streben, glaubte er, dass diese nichts (in eigener Sache) zu Stande bringen dürfen.
(2) Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogat. (2) Denn es ist eine gallische Gewohnheit, dass sie Durchreisende sogar gegen ihren Willen zwingen, anzuhalten und fragen, was jeder einzelne dieser über irgendeine Sache gehört oder erfahren hat. Das Volk umringt in den Städten die Kaufleute und zwingt sie, laut zu verkünden, aus welchen Gegenden sie kommen und welche Sachen sie dort erfahren haben.
(3) His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant. (3) Durch diese Dinge und Redereien beeinflusst fassen sie oft Pläne über die höchsten politischen Angelegenheiten, welche diese augenblicklich bereuen müssen, weil sie sich nach unsicheren Gerüchten richten und die meisten nach dem Wunsch derer ersinntes antworten.

Zurück | Inhalt | Weiter