De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XI

Aus Wikibooks
Wechseln zu: Navigation, Suche

Liber I.XI. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum1 auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectus exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Aedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesari certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.

1rogatum: Supinum von rogare: um zu erbitten

Liber I.XI. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. (1) Die Helvetier hatten bereits ihre Truppen durch den Engpass und das Gebiet der Sequaner hindurchgeführt, waren ins Gebiet der Häduer gelangt und verwüsteten deren Äcker.
(2) Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectus exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. (2) Da die Häduer sich und das Ihrige vor ihnen nicht schützen konnten, schickten sie Gesandte zu Caesar, um Hilfe zu erbitten; So hätten sie sich für alle Zeit dem römischen Volk verdient gemacht, dass im Angesicht unseres Heeres die Äcker ganz und gar nicht hätten verwüstet werden, ihre Kinder nicht hätten in die Sklaverei weggeführt werden und die Städte nicht hätten erobert werden dürfen.
(3) Eodem tempore Aedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesari certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. (3) Zu derselben Zeit teilten die Ambarrer, Freunde und Blutsverwandte der Häduer, Caesar mit, dass sie die Gewalt der Feinde, nachdem ihre Felder verwüstet worden waren, nur schwer von den Städten abhalten können.
(4) Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. (4) Ebenso flüchten sich die Allobrogen, die jenseits der Rhone Dörfer und Ländereien besaßen, zu Caesar und legen ihm dar, dass ihnen außer ihrem Grund und Boden ihres Landes nichts übrig geblieben ist.
(5) Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent. (5) Durch diese Mitteilungen bewogen, sagte sich Caesar, dass er nicht warten dürfe, bis die Helvetier, nachdem sie das gesamte Hab und Gut der Bundesgenossen aufgebraucht hatten, ins Gebiet der Santoner gelangten.

Zurück | Inhalt | Weiter