De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XXVI
Aus Wikibooks
[Bearbeiten] Liber I.XXVI. - Kommentierter Originaltext
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros raedasque mataras ax tragolas subicierbant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerungt eaque tota nocte continenter ierunt. Nullam partem noctis itinere intermisso in findes Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingones litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnisbus copiis eos sequi coepit.
[Bearbeiten] Liber I.XXVI. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch
| (1) Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. | (1) |
| (2) Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. | (2) |
| (3) Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. | (3) |
| (4) Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros raedasque mataras ax tragolas subicierbant nostrosque vulnerabant. | (4) |
| (5) Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. | (5) |
| (6) Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. | (6) |
| (7) Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerungt eaque tota nocte continenter ierunt. | (7) |
| (8) Nullam partem noctis itinere intermisso in findes Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent. | (8) |
| (9) Caesar ad Lingones litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. | (9) |
| (10) Ipse triduo intermisso cum omnisbus copiis eos sequi coepit. | (10) |