De Bello Gallico: Liber IV - Kapitel I

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber IV.I. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.



Liber IV.I. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. (1) Im folgenden Winter, es war das Konsulatsjahr des Gnäus Pompeius und Marcus Crassus, überquerten die germanischen Usipeten und Tenkterer in großer Zahl den Rhein, nicht weit von seiner Mündung ins Meer.
(2) Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. (2) Der Grund für das Überqueren war, dass sie von den Sueben mehrere Jahre lang beunruhigt worden waren und von Krieg bedrängt wurden und vom Ackerbau ferngehalten worden sind.
(3) Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. (3) Der Stamm der Sueben ist bei weitem der größte und kriegerischste aller Germanen.
(4) Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; (4) Sie sollen hundert Dörfer (Bezirke) haben, aus denen sie jährlich einzeln tausend Bewaffnete aus ihren Grenzen herausführen, um Krieg zu führen. Die Übrigen, die zu Hause geblieben sind, ernähren sich und jene.
(5) hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. (5) Diese sind umgekehrt nach einem Jahr als Soldaten tätig, jene (die vorher Soldaten waren) bleiben zu Hause.
(6) Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. (6) So werden weder der Ackerbau noch die Theorie oder die Praxis des Kriegführens unterbrochen.
(7) Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. (7) Aber es gibt bei ihnen keine privaten oder einzelnen Äcker und es ist auch nicht erlaubt, länger als ein Jahr an einem Ort zu bleiben, um diesen zu bewirtschaften.
(8) Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; (8) Und sie leben nicht von viel Getreide, sondern zum größten Teil von Milch und Fleisch; ein Großteil ist als Jäger tätig.
(9) quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. (9) Die Ernährung, das tägliche Trainieren und die ungebundene Lebensweise, weil sie von Kind an an keine Pflicht oder Zucht gewöhnt sind und überhaupt nichts gegen die freie Lebensweise machen und all diese Dinge in diesem Stamm bewirken, dass sie kräftig und riesengroß werden.
(10) Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus. (10) Und sie haben sich daran gewöhnt, dass sie trotz des kalten Klimas als Kleidung nur Felle tragen, wegen derer Kürze ein großer Teil ihrer Körper unbedeckt bleibt; und sie waschen sich in Flüssen.