De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XVI

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XVI. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit [; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur].


Liber I.XVI. - Paralleltext Lateinisch – Deutsch[Bearbeiten]

(1) Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. (1) Inzwischen verlangte Caesar täglich von den Häduern das Getreide, das sie öffentlich versprochen hatten.
(2) Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; (2) Denn wegen der Kälte, (weil Gallien im Norden, wie bereits erwähnt, liegt,) war nicht nur das Getreide auf den Feldern nicht reif, sondern es war auch nicht einmal eine genügend große Menge an Grünfutter vorhanden;
(3) eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. (3) das Getreide aber, das Caesar auf dem Arar in Schiffen nachgeführt hatte, konnte er deshalb weniger verwenden, weil die Helvetier, von denen er nicht weggehen wollte, von der Saone abgebogen waren.
(4) Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. (4) Von Tag zu Tag zogen die Häduer die Sache hin: man liefere ab, man speichere auf, das Getreide sei da, sagten sie.
(5) Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit [; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur]. (5) Sobald Caesar einsah, dass er zu lange hingehalten wurde und dass der Tag bevorstand, an dem man den Soldaten ihr Getreide zuteilen musste, nachdem ihre Fürsten zusammengerufen waren, von denen er eine große Menge im Lager hatte, unter diesen Diviciacus und Liscus, der das höchste Amt verwaltete, den die Häduer Vergobret nennen, der jährlich gewählt wird und Gewalt über Leben und Tod den Untergebenen gegenüber besitzt - klagt er sie schwer an, dass er, obgleich weder gekauft noch von den Feldern genommen werden könnte, in so gefährlicher Zeit, bei solcher Nähe der Feinde von ihnen nicht unterstützt werde, zumal da er, zu einem großen Teile durch ihre Bitten veranlasst, den Krieg unternommen habe, viel schwerer noch beklagt er sich, dass er hintergangen worden sei.