De Bello Gallico: Liber I - Kapitel X

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.X. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo1 per agro Sequanorum et Aeduorum iter in Santonum2 fines facere, qui non longe a Tolosatium3 finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum4 legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit5 et tres6, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges7 locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit, inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos8 exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.


1alci in animo est: jemand hat im Sinn
2Santones: keltischer Stamm im Gebiet der Loire und Garonne; Hauptstadt Mediolanum (heute: Saintes)
3Tolosates: Hauptstadt Tolosa (heute: Toulouse)
4T(itus) Labienus: Caesars Stellvertreter in Gallien
5duas legiones conscribit: die 11. und 12. Legion
6tres legiones, quae circum Aquileiam hiemabant die 7., 8. und 9. Legion. Die 10. Legion stand bereits in Gallien; sie wurde von Caesar besonders geschätzt, er hatte sie immer bei sich
7Ceutrones, Graioceli, Caturiges: Alpenvölker, die im heutigen Savoyen und südlich davon wohnten
8Segusiavos: die Segusiaver wohnten an der Rhone, Hauptstadt: Lugdunum (heute: Lyon)

Liber I.X. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo per agro Sequanorum et Aeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. (1) Caesar wurde gemeldet, die Helvetier hätten im Sinne, durch das Land der Sequaner und Haeduer in das Gebiet der Santoner zu marschieren, das nicht weit vom Stammesgebiet der Tolosaten lag, welches ein Staat der (römischen) Provinz war.
(2) Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. (2) Wenn dies geschah, erkannte er, dass es eine große Gefahr für die Provinz bedeuten würde, kriegerische und dem römischen Volk feindliche Leute an den Grenzen dieses offenen und sehr fruchtbaren Landes zu haben.
(3) Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. (3) Deshalb gab er dem Legaten T. Labienus den Befehl über die Befestigung, die er gemacht hatte und eilte selbst in großen Tagesmärschen nach Italien. Dort hebt er zwei neue Legionen aus. Drei andere, die in der Gegend von Aquileia im Winterquartier lagen, mobilisiert er und zieht mit diesen fünf Legionen auf dem kürzesten Weg über die Alpen in das jenseitige Gallien (Gallia Narbonensis).
(4) Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. (4) Dort hatten die Ceutronen, die Graioceler und Caturiger die Anhöhen besetzt und versuchten, sein Heer am Durchmarsch zu hindern.
(5) Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est (oppidum) citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. (5) Nachdem diese in mehreren Gefechten geschlagen worden waren, gelangte er am siebten Tag von Ocelum, dem letzten Ort der diesseitigen Provinz, in das Gebiet der Vocontier; von dort in das Gebiet der Allobroger, von wo er das Heer in das Gebiet der Segusiaver geführt hat.
(6) Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi. (6) Diese sind die Ersten außerhalb der Provinz jenseits der Rhone.