De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XII. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Flumen est Arar1, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est, tres iam copiarum partes2 Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra Ararem reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggresus magnam eorum partem concidit: reliqui fugae sese mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus3; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat4. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poena persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, interfecerant5.

1 Arar: der Arar, der bei Lugdunum (Lyon) in die Rhone fließt, erhielt später den Namen Sauconna, woraus der heutige Name „Saône“ entstanden ist.
2tres partes: drei Viertel; der Nenner wird weggelassen, wenn er um eins größer ist als der Zähler
3Tiguriner: die Tiguriner wohnten nördlich vom Genfer See, in den heutigen Kantonen Freiburg und Waadt
4consul L. Cassius: 107 v. Chr. ist der Consul L. Cassius Longinus von einem germanisch-keltischen Heer bei Agen an der Garonne vernichtend geschlagen worden. Als Zeichen der Unterwerfung musste der Rest seines Heeres waffenlos durch ein aus Lanzen gebildetes Joch gehen, eine demütigende Schmach
5L. Piso, legatus: in der Schlacht von 107 v. Chr. hatten die Tiguriner auch den Großvater von Caesars Schwiegervater, den Legaten L. Piso, umgebracht

Liber I.XII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit. (1) Der Fluss Arar, der durch das Land der Häduer und Sequaner in die Rhône fließt, ist von unfassbarer Langsamkeit, so dass durch die Augen nicht beurteilt werden kann, in welche Richtung er fließt.
(2) Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. (2) Die Helvetier versuchten, diesen durch die Verbindung von Flößen und Kähnen zu überwinden.
(3) Ubi per exploratores Caesar certior factus est, tres iam copiarum partes Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra Ararem reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. (3) Sobald Caesar durch die Kundschafter benachrichtigt worden war, dass die Helvetier bereits drei Viertel ihrer Streitkräfte über diesen Fluss geführt hatten, dass etwa ein Viertel noch diesseits des Arar übrig sei, gelangte er noch während der dritten Nachtwache mit drei Legionen, nachdem er von dem Lager aufgebrochen war, zu dem Teil, der noch nicht den Fluss überschritten hatte.
(4) Eos impeditos et inopinantes aggressus magnam eorum partem concidit: reliqui fugae sese mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. (4) Er griff sie, die nicht kampfbereit und ahnungslos waren, an und machte einen großen Teil von ihnen nieder; die Übrigen flohen und verbargen sich in den nächsten Wäldern.
(5) Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. (5) Dieser Gau war der Tigurinische: denn der gesamte helvetische Stamm wurde in vier Stammesteile geteilt.
(6) Hic pagus unus, cum domo exisset patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. (6) Dieser eine Gau hatte, als er die Heimat zur Zeit unserer Vorfahren verlassen hatte, den Konsul Lucius Cassius getötet und sein Heer unters Joch geschickt.
(7) Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poena persolvit. (7) So musste, sei es durch Zufall oder nach dem Ratschluss der unsterblichen Götter, derjenige Teil der helvetischen Bevölkerung, der dem römischen Volke eine empfindliche Niederlage beigebracht hatte, zuerst büßen.
(8) Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, interfecerant. (8) Dabei rächte Caesar nicht nur staatliches, sondern auch privates Unrecht, weil die Tiguriner seines Schwiegervaters Lucius Piso Großvater, den Legaten Lucius Piso, in derselben Schlacht wie den Cassius getötet hatten.