De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XXIII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XXIII. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

Postridie eius diei, quod omnino biduum1 supererat, cum exercitui frumentum metiri2 oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo3, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum4 existimavit; iter ab Helvetiis avertit5 ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros ab novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.


1 biduum, -i: ein Zeitraum von zwei Tagen
2 metiri: zuteilen
3 copiosus: reich (an Vorräten)
4 prospicere alci rei: sorgen für etwas
5 iter avertere a: wegziehen von

Liber I.XXIII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit; iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. (1) Es blieben nur noch zwei Tage, bis das Heer seine Getreideration brauchte, und weil er von Bibracte, der weit größten und reichsten Stadt der Häduer etwa 18000 Doppelschritte entfernt war und er der Meinung war, dass er sich zuerst um die Getreideversorgung kümmern müsste, zog er in Eile auf Bibracte zu.
(2) Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. (2) Das wird durch Flüchtlinge von Lucius Ämilius, eines Zugführers der gallischen Reiter, den Feinden verraten.
(3) Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros ab novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. (3) Die Helvetier, sei es, weil sie glaubten, dass die Römer sich aus Furcht von ihnen absetzten, umso mehr, weil sie tagszuvor, obgleich sie die Höhen besetzt hatten, nicht angegriffen hatten, oder sei es deshalb, weil sie darauf vertrauten, dass jene von der Verpflegung abgeschnitten werden konnten, änderten ihren Plan, machten kehrt und begannen, die Unsrigen von der Nachhut her zu verfolgen und anzugreifen.