De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XXII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XXII. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

Prima luce, cum summus mons1 a Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius M et D passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso2 ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus3 cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit4, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die5 per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso6 sibi renuntiavisse. Eo die, quo consueverat intervallo, hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.


1 summus mons: Bergspitze
2 equo admisso: in vollem Galopp
3 insigne, -is (signum): Abzeichen
4 subducere: (heimlich) hinrühren/anrücken lassen
5 multo die: später am Tag/als der Tag voll war
6 pro viso: anstelle von Gesehenem; als (etwas, was er) gesehen (hat)

Liber I.XXII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Prima luce, cum summus mons a Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. (1) Bei Tagesanbruch, als der Gipfel des Berges von Labienus besetzt gehalten worden ist, Caesar selbst vom Lager der Feinde nicht weiter als 1500 Doppelschritte entfernt war und, wie er später von Kriegsgefangenen erfuhr, weder seine Ankunft noch die des Labienus erkannt worden war, kommt Considius in vollem Galopp zu ihm gesprengt und meldet, der Berg, von dem er gewollt habe, dass er von Labienus besetzt werde, werde von den Feinden gehalten; das habe er an den gallischen Waffen und Abzeichen erkannt.
(2) Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. (2) Caesar läßt seine Truppen an den Fuß des nächsten Hügels rücken und stellt sie in Schlachtordnung auf.
(3) Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. (3) Labienus wartete nach Besetzung des Berges auf die Unsrigen und enthielt sich des Kampfes, wie ihm von Caesar befohlen war, nicht anzugreifen, wenn nicht seine Truppen in der Nähe des Lagers der Feinde gesehen worden wären, damit der Angriff auf die Feinde von allen Seiten gleichzeitig geschehe.
(4) Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiavisse. (4) Später am Tage erfuhr Caesar schließlich durch Aufklärer sowohl, dass der Berg von seinen Leuten besetzt gehalten werde, als auch, dass die Helvetier weitergezogen seien und daß Considius, durch Angst gelähmt, was er nicht gesehen habe, als gesehen ihm gemeldet habe.
(5) Eo die, quo consueverat intervallo, hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit. (5) Wie er gewohnt war, folgte er den Feinden mit Abstand dieses einen Tages und errichtete dreitausend Doppelschritte von ihrem Lager sein Lager.