De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XXX

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XXX. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum1 convenerunt: intellegere sese, tametsi2 pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset3, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio4 florentissimis rebus5 domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum6 ac fructuosissimum7 iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt, ut sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere8 idque Caesaris voluntate9 facere liceret; sese habere quasdam res, quas ex communi consensu10 ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt11.


1 gratulatum: um (ihn) zu beglückwünschen
2 tametsi: wenn auch
3 poenas repetere ab alquod: jemanden bestrafen, sich an jemandem rächen
4 eo consilio, uti: in der Absicht, zu
5 florentissimis rebus: trotz blühender Verhältnisse
6 opportunus: geeignet, günstig
7 fructuosus: fruchtbar, ertragreich
8 indicere: ansagen, einberufen
9 Caesaris voluntate: mit Einwilligung Cäsars
10 ex communi consensu: auf einen gemeinsamen Beschluss hin
11 sancire: festsetzen

Liber I.XXX. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. (1) Nachdem der Krieg mit den Helvetiern beendet war, fanden sich Gesandte fast ganz Galliens, die Fürsten der Stämme, bei Caesar ein, um ihre Glückwünsche zu bringen: sie sähen ein, dass, obgleich er für die alten Übergriffe der Helvetier gegen das römische Volk von ihnen durch den Krieg Buße gefordert habe, dies dennoch nicht weniger vorteilhaft für das Land Gallien als für das römische Volk sich ereignet habe, und zwar deshalb, weil die Helvetier trotz der blühendsten Verhältnisse ihre Heimat verlassen hätten, in der Absicht, ganz Gallien mit Krieg zu überziehen, sich der Herrschaft zu bemächtigen, aus dem großen Bereiche die Gegend als Wohnsitz auszuwählen, die sie von ganz Gallien für die günstigste und fruchtbarste hielten, und die übrigen Stämme alle als tributpflichtige zu haben.
(2) Petierunt, ut sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret; sese habere quasdam res, quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt. (2) Sie baten um sein Einverständnis, dass es ihnen erlaubt sei, eine Versammlung bestehend aus Vertretern ganz Galliens für einen bestimmten Termin einzuberufen. Sie hätten etliches, worum sie ihn auf Grund allgemeiner Zustimmung bitten wollten; nachdem dies erlaubt worden war, setzten sie einen Termin für die Versammlung fest und bestimmten feierlich durch einen Eid untereinander, dass niemand eine Aussage machen sollte außer denen, die auf gemeinsamen Beschluss den Auftrag dazu erhielten.