De Bello Gallico: Liber I - Kapitel XXIX

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.XXIX. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIV, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his, qui arma ferre possent, ad milia XCII. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum, qui domum redierunt, censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium CX.


Liber I.XXIX. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae.Quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. (1) Im Lager der Helvetier sind Tafeln,die mit griechischen Buchstaben beschrieben sind, gefunden worden, die zu Cäsar gebracht worden waren. Auf diesen Tafeln war eine namentliche Berechnung eingemeißelt, welche Anzahl von zuhause aufgebrochen waren, welche von denen Waffen tragen konnten, und genauso fein säuberlich Knaben/Kinder, Greise/ Alte und Frauen.
(2) Quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIV, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his, qui arma ferre possent, ad milia XCII. (2) Von denen waren es alles in allem 263.000 Helvetier, 36.000 Tulinger, 14.000 Latobriger, 23.000 Rauraker und 32.000 Boier. Von diesen waren es 92.000, die Waffen tragen konnten.
(3) Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum, qui domum redierunt, censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium CX. (3) Alle zusammen waren es 368.000 (Menschen). Von denen, die nach Hause zurückkehrten, wurde durch eine abgehaltene Zählung, wie es Cäsar befohlen hatte, eine Anzahl von 110.000 vorgefunden.