De Bello Gallico: Liber VI - Kapitel XII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber VI.XII. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum1 sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque2 ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitate adductus Diviciacus3 auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re4 redierat. Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant; Quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur ; Ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.



1 Ariovistum: Ariovistus, Führer der Sueben, die von Caesar als germanischer Stamm bezeichnet werden.
2 obsidibus: obsides: „als Geiseln“
3 Diviciacus: führender Haeduer
4 infecta re: “unverrichteter Dinge“, ohne Erfolg

Liber VI.XII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. (1) Als Caesar nach Gallien kam, waren die Haeduer Anführer der einen Gruppierung, der anderen die Sequaner.
(2) Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. (2) Weil diese von sich aus weniger stark sind, weil das höchste Ansehen von alters her die Häduer hatten und weil deren Schutzgenossenschaften groß waren, hatten sie sich mit den Germanen und Arovist verbündet und diese unter großem Verlust und durch Versprechen zu sich geführt.
(3) Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. (3) Aber nachdem sie mehrere günstige Schlachten hinter sich gebracht hatten, und nachdem der ganze Adel der Haeduer getötet worden war, hatten sie (die Sequaner) sie (die Haeduer) so sehr an Macht übertroffen, dass sie einen großen Teil der Klienten von den Haeduern zu sich hinüberführten und die Söhne der Anführer als Geiseln erhielten und zwangen, öffentlich zu schwören, niemals gegen die Sequaner Beschlüsse zu fassen, und sie besaßen Grenzland, das mit Gewalt besetzt worden war und die ganze Herrschaft über Gallien erlangten.
(4) Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. (4) Aus dieser Not heraus veranlasst war Diviciaus nach Rom zum Senat aufgebrochen, um um Hilfe zu bitten, er kehrte jedoch unverrichteter Dinge zurück.
(5) Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant. (5) Bei der Ankunft Caesars, nachdem die Veränderung der Sachen gemacht worden war, die Geiseln der Haeduer zurückgegeben worden waren, alte Klientelverhältnisse wiederhergestellt worden waren, und nachdem sogar neuere Verhältnisse von Caesar veranlasst worden waren, weil diese, die sich an die Freundschaften der Haedurer angeschlossen hatten sahen, dass sie bessere Bedingungen und eine gerechtere Herrschaft gebrauchten, nachdem ihre Beliebtheit und Ansehen erweitert worden war, hatten die Sequaner ihre führende Stellung verloren.
(6) In eorum locum Remi successerant; (6) An deren Stelle waren die Remer nachgerückt.
(7) Quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, (7) Weil eingesehen wurde, dass diese bei Caesar an Gunst gleichkamen,
(8) ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant. (8) begaben sich die, welche wegen der alten Feindschaft auf keine Art und Weise mit den Haeduern verbunden werden konnten, in ein Klientelverhältnis mit den Remern.
(9) Hos illi diligenter tuebantur ; (9) Jene beschützten diese sorgfältig.
(10) Ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. (10) So behielten sie ihr neues und plötzlich erworbenes Ansehen.
(11) Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent. (11) Damals entsprach die Lage diesem Status, dass die Haeduer bei weitem als Führende gehalten wurden, und den 2. Platz hatten die Remer vom Ansehen inne.