De Bello Gallico: Liber VI - Kapitel XXII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber VI.XXII. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque1 humiliores2 possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos3 aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re4 factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.


1 potentiores Komperativ Substantiviert: die Mächtigeren
2 humiliores: Komperativ Substantiviert: die Niederen
3 ad vitandos: zum Leben
4 qua ex re: eigentlich ex qua re: aus welcher Sache / wodurch

Liber VI.XXII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. (1) Sie bemühen sich nicht um den Ackerbau und ein ziemlich großer Teil ihrer Nahrung besteht aus Milch, Käse und Fleisch.
( 2) Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios;

sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.

(2) Auch besitzt niemand bei Ihnen ein bestimmt abgemessenes Feld oder ein eigenes Gebiet, sondern die Obrigkeit und die Anführer teilen in den einzelnen Jahren den Geschlechtern und Sippen der Menschen, die sich versammelt haben, Menge und Ort des Ackerlandes zu, wie sie es für gut befunden haben. Im folgenden Jahr zwingen sie sie, anderswohin zu ziehen.
(3) Eius rei multas adferunt causas: (3) Dafür führten sie viele Gründe an:
(4) ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; (4) damit sie nicht, ergriffen von der beständigen Gewohnheit, die Bemühung um die Kriegsführung mit der Landwirtschaft vertauschen:
(5) ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; (5) damit sie sich nicht darum kümmern, ein weites Gebiet zu erwerben, und damit die Mächtigeren nicht die Niederen von ihren Besitzungen vertreiben;
(6) ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; (6) damit sie nicht sorgfältiger bauen, um in Kälte und Hitze zu leben;
(7) ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; (7) und keine Begierde nach Geld aufkommt, wodurch Gruppierungen und Meinungsverschiedenheiten entstehen;
(8) ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat. (8) damit sie das Volk in Gleichheit des Geistes zusammenhalten, weil jeder sieht, dass sein Besitz gleich ist mit dem der Mächtigen.