De Bello Gallico: Liber I - Kapitel II

Aus Wikibooks
Wechseln zu: Navigation, Suche

Liber I.II. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus1 Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura2 altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno3 et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.



1 ditissimus: divitissimus
2 Iura: Jura (Gebirge in Frankreich / Schweiz)
3 lacus Lemannus: Genfer See (See zwischen Frankreich und der Schweiz)

Liber I.II. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. (1) Der bei weitem Angesehenste und Reichste bei den Helvetiern war Orgetorix.
(2) Is M. Messala, M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: (2) Weil dieser während des Konsulates von M. Messala und M. Piso von Herrschsucht übermannt war, stiftete er eine Verschwörung des Adels an und überredete den Stamm, mit Sack und Pack aus seinem Gebiet zu gehen:
(3) Perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. (3) Es sei ganz leicht, sich der Herrschaft ganz Galliens zu bemächtigen, weil sie an Tapferkeit alle überträfen.
(4) Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: (4) Dies überzeugte sie um so leichter, als die Helvetier durch die geographische Lage von allen Seiten eingeengt sind:
(5) Una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. (5) Auf der einen Seite durch den Rhein, der sehr breit und tief ist und der das Helvetierland von den Germanen trennt; auf der anderen Seite durch den sehr hohen Jura, der zwischen den Sequanern und den Helvetiern steht; von der dritten Seite vom Genfer See und der Rhône, die unsere Provinz von den Helvetiern trennt.
(6) His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent: qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. (6) Dadurch kam es, dass sie wenig weit umherziehen und weniger leicht mit den Nachbarn Krieg führen konnten; aus diesem Grund waren diese kampfeslustigen Menschen sehr bekümmert.
(7) Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant. (7) Sie meinten, für die Größe ihres Volkes, den Kriegsruhm und den Ruhm ihrer Stärke, ein zu enges Land zu haben, das sich 240 Meilen in die Länge und 180 Meilen in die Breite erstreckte.