De Bello Gallico: Liber I - Kapitel III

Aus Wikibooks

Liber I.III. - Kommentierter Originaltext

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis1 permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum2 et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium3 sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi4 Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur5 persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.


1 Orgetorix: Orgetorix (helvetischer Fürst)
2 iumentum: Zugtier
3 biennium: Zeitraum von zwei Jahren
4 Dumnorix: Dumnorix (Bruder des Fürsten der Häduer)(Späterer Fürst der Häduer)
5 conari: versuchen

Liber I.III. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch

(1) His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinerent, comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. (1) Dadurch veranlasst und von der Autorität des Orgetorix bewogen, beschlossen sie, sich das zu verschaffen, was sie zum Aufbruch benötigten, eine möglichst große Zahl an Zugtieren und Karren zu kaufen, möglichst große Saaten zu machen, damit auf dem Weg der Getreidevorrat ausreiche, und mit den benachbarten Stämmen Frieden und Freundschaft zu schließen.
(2) Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. (2) Sie meinten, dass zur Erledigung dieser Dinge zwei Jahre genügen sollten; für das dritte Jahr setzten sie durch ein Gesetz den Aufbruch fest.
(3) Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. (3) Zur Ausführung der Dinge wurde Orgetorix bestimmt.
(4) Is sibi legationem ad civitates suscipit. (4) Dieser nahm die Verhandlungen mit den Stämmen auf sich.
(5) In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; (5) Auf dieser Fahrt überzeugte er den Sequaner Casticus, den Sohn des Catamantaloedes, sich in seinem Stamm der Herrschaft zu bemächtigen, die der Vater zuvor gehabt hatte (sein Vater hatte lange Zeit die Herrschaft bei den Sequanern gehabt und war vom Senat als Freund des römischen Volks bezeichnet worden);
(6) Itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. (6) Und ebenso überzeugte er den Häduer Dumnorix, einen Bruder des Diviciacus, der in dieser Zeit Fürst seines Stammes war und beim Volk sehr beliebt war, das gleiche zu versuchen und er gab ihm seine Tochter zur Frau.
(7) Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: (7) Es sei ganz einfach, die Unternehmungen durchzuführen, erklärte er jenen, und zwar deswegen, weil er selbst die Herrschaft über seinen Stamm übernehmen werde:
(8) Non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. (8) Es steht außer Zweifel, dass die Helvetier in ganz Gallien am meisten Macht besäßen; er versichert, er werde ihnen mit seinen Truppen und seinem Heer zur Königsherrschaft verhelfen.
(9) Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant. (9) Durch diese Rede verleitet, schworen sie sich untereinander den Treueeid und gaben sich der Hoffnung hin, dass sie nach der Machtergreifung mithilfe der drei mächtigsten und stärksten Völker ganz Gallien unterwerfen könnten.