De Bello Gallico: Liber I - Kapitel IIX

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.VIII. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

Interea ea legione quam secum habebat1 militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno2, qui in flumen Rhodanum influit3, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem4 pedum sedecim fossamque perducit5. Eo opere perfecto praesidia6 disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies,7 quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti8 navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu9, saepius noctu si perrumpere10 possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu11 destiterunt.



1 ea legione quam secum habebat: es war die 10.Legion
2 lacus Lemannus: Genfer See
3 influere: hineinfließen, übergehen in
4 murum fossamque perducere: einen Erdwall mit Graben errichten
5 in altitudinem (m. Gen.): in/bis zu einer Höhe von
6 praesidia: hier: Wachposten
7 dies: hier: Frist
8 spe deiecti: der Hoffnung beraubt werden
9 interdiu: im Laufe des Tages
10 perrumpere: durchbrechen
11 conatus: Versuch, Vorhaben

Liber I.VIII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. (1) Währenddessen legte er mit der Legion, die er bei sich hatte, und den Soldaten, die aus der Provinz zusammengekommen waren, einen Erdwall mit Graben von 19.000 Doppelschritt Länge und 16 Fuß Höhe vom Genfer See, der in die Rhone fließt, bis zum Juragebirge, das das Gebiet der Sequaner von den Helvetiern trennt, an.
(2) Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit. (2) Nachdem diese Arbeit vollendet worden war, stellte er Wachposten auf und befestigte Lager, damit er sie leichter abwehren könne, falls sie gegen seinen Willen versuchen sollten herüberzukommen.
(3) Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. (3) Sobald der Termin, den er mit den Gesandten vereinbart hatte, gekommen war und die Gesandten wieder zu ihm gekommen waren, erklärte er, er könne nach Sitte und Vorbild des römischen Volkes niemandem erlauben, durch die Provinz zu marschieren, und zeigte ihnen, dass er sie abhalten werde, falls sie Gewalt anzuwenden versuchen sollten.
(4) Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt. (4) Die Helvetier, ihrer Hoffnung beraubt, versuchten einerseits auf zusammengebundenen Schiffen und mehreren zusätzlich gebauten Flößen, andere an seichten Stellen der Rhone, wo die Tiefe des Flusses am geringsten war, bisweilen tagsüber, häufiger aber bei Nacht, ob sie durchbrechen könnten, wurden aber durch die Stärke der Verschanzung, den Angriff der Soldaten und die Geschosse zurückgetrieben und gaben diesen Versuch auf.