De Bello Gallico: Liber I - Kapitel VII

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.VII. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat1 ab urbe2 proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una3), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium4 intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April.5 reverterentur.



1 maturare hier: eilen
2 ab urbe: urbs ohne Beifügung ist immer Rom
3 legio una: nämlich die 10. Legion
4 spatium: Zeitraum
5 ad Id. April.: an den Iden des April (13.4.)

Liber I.VII. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. (1) Als Caesar gemeldet wurde, dass diese versuchten, durch unsere Provinz zu ziehen, beeilte er sich von der Stadt (Rom) aufzubrechen und reiste in möglichst großen Eilmärschen ins jenseitige Gallien und gelangte nach Genf.
(2) Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. (2) Er befahl der ganzen Provinz, eine möglichst große Anzahl an Soldaten bereitzustellen (es gab in ganz Gallien überhaupt nur eine Legion), und die Brücke, die nach Genf führte, befahl er einzureißen.
(3) Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: (3) Sobald die Helvetier über seine Ankunft benachrichtigt worden waren, schickten sie die Vornehmsten ihres Stammes als Gesandte zu ihm; den höchsten Rang dieser Delegation hatten Nammeius und Verucletius inne, die ihm sagen sollten, dass sie ohne jegliche Gewalttätigkeit durch die Provinz marschieren wollten, [und zwar] deswegen, weil sie keinen anderen Weg hätten:
(4) rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. (4) sie baten darum, dass es ihnen mit seiner Genehmigung erlaubt sei.
(5) Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; (5) Weil Caesar sich an den Konsul Lucius Cassius erinnerte, der von den Helvetiern getötet worden war und dessen Heer geschlagen und unters Joch geschickt worden war, meinte er, dass er nicht einwilligen sollte.
(6) neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. (6) Er glaubte auch nicht, dass sich diese Menschen mit ihrer feindlichen Einstellung von Unrechts- und Gewalttaten zurückhalten würden, wenn ihnen die Gelegenheit geboten würde, die Provinz zu durchqueren.
(7) Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: (7) Um Zeit zu gewinnen, bis die Soldaten, die er herbeordert hatte, zusammenkommen konnten, antwortete er dennoch den Gesandten, er werde sich eine Frist zum Überlegen nehmen:
(8) si quid vellent, ad Id. April. reverterentur. (8) wenn sie irgendetwas wollten, sollten sie am 13. April wiederkommen.