De Bello Gallico: Liber I - Kapitel VI

Aus Wikibooks
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Liber I.VI. - Kommentierter Text[Bearbeiten]

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati1 erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava2. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus3.



1 pacare: bezwingen
2 Genava: Genf (Stadt in der heutigen Schweiz)
3 a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus: der 5. Tag vor den Kalenden des Aprils im Konsulatsjahre des Lucius Piso und Aulus Gabinius

Liber I.VI. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: (1) Es gab nur zwei Wege, auf denen sie von zu Hause aufbrechen konnten:
(2) unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; (2) einen durch das Gebiet der Sequaner, eng und schwierig, zwischen dem Jura-Gebirge und der Rhône, wo kaum einzelne Wagen fahren könnten, jedoch ein sehr hoher Berg aufragte, so dass [ihn] sehr wenige ganz einfach versperren konnten.
(3) alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. (3) der andere führte durch unsere Provinz, viel leichter und bequemer, weil zwischen den Gebieten der Helvetier und der Allobroger, die erst kürzlich unterworfen worden waren, die Rhône fließt und sie an einigen Stellen durch eine Furt überschritten werden konnte.
(4) Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. (4) Die äußerste Stadt der Allobroger, die den Helvetiern am nächsten liegt, ist Genf.
(5) Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. (5) Von dieser Stadt aus führt eine Brücke zu den Helvetiern.
(6) Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. (6) Sie meinten, sie würden entweder die Allobroger überreden, dass sie sie durch ihr Gebiet ziehen ließen, da sie dem römischen Volk nicht gerade gut gesinnt schienen, oder sie würden sie dazu zwingen.
(7) Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. (7) Nachdem alle Sachen zum Aufbruch vorbereitet waren, setzten sie einen Tag fest, an dem sich alle am Ufer der Rhône einfinden sollten.
(8) Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus. (8) Dieser Tag war der 5. vor den Kalenden des Aprils im Konsulatsjahre des Lucius Piso und Aulus Gabinius.(28.März im Jahre 58 v.Chr.)