De Bello Gallico: Liber I - Kapitel V

Aus Wikibooks

Liber I.V. - Kommentierter Originaltext[Bearbeiten]

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt1, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis2 et Tulingis3 et Latobrigis4 finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque5, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.



1 comburere: verbrennen
2 Rauraci: die Rauracer (mitteleuropäischer Volksstamm)
3 Tulingi: die Tulinger (mitteleuropäischer Volksstamm)
4 Latobrigi: die Latobriger (mitteleuropäischer Volksstamm)
5 Boii: die Boier (mitteleuropäischer Volksstamm)

Liber I.V. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch[Bearbeiten]

(1) Post eius mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. (1) Nach dessen Tod versuchten die Helvetier trotzdem, das, was sie beschlossen hatten, auszuführen, [nämlich] dass sie aus ihrem Gebiet ausrückten.
(2) Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; (2) Sobald sie meinten, dass sie dazu bereit seien, steckten sie all ihre Städte, etwa zwölf an der Zahl, ihre etwa 400 Dörfer und die übrigen Privatgebäude in Brand;
(3) frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; (3) sie verbrannten das ganze Getreide, bis auf das, was sie mit sich tragen wollten, damit sie durch die genommene Aussicht auf Heimkehr bereiter seien, beinahe alle Gefahren auf sich zu nehmen;
(4) trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. (4) sie befahlen, dass jeder [nur] für drei Monate gemahlenes Getreide von zu Hause mitnehme.
(5) Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt. (5) Sie überredeten die benachbarten Rauracer, Tulinger und Latobriger, denselben Plan anzuwenden und nach der Einäscherung ihrer Städte und Dörfer gemeinsam mit ihnen aufzubrechen, und sie machten die Boier, die auf der anderen Rheinseite lebten und nach Noricum gekommen waren und Noreia belagerten, zu bei sich aufgenommenen Bundesgenossen.